monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31 > XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX. (a 507/511) > III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) > bnf10439.72 r > XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535) > Psalmi, 68 > XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX. (a 508) > XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 527/528) > sectio 3 > bnf10439.50 r > sectio 2 > ad Ephesios, 3 > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 90
In eo autem loco ubi Lucas posuit Μολὸχ, et in Hebraico scriptum est MELCHECHEM: Aquila et LXX verterunt Μολχὸμ: Symmachus et Theodotio, regis vestris. Pro eo quoque quod in Septuaginta legitur Rephan; Aquila et Symmachus ipsum Hebraicum transferentes, posuerunt CHION, Theodotio ἀμαύρωσιν, id est, obscuritatem. Rursum pro SOCHOTH, Aquila συσκιασμοὺς, id est, tabernacula: Symmachus et Septuaginta, tabernaculum: Theodotio transtulit, visionem. Et hoc in omnibus Scripturis sanctis observandum est, apostolos et apostolicos viros in ponendis testimoniis de veteri Testamento, non verba considerare, sed sensum: nec eadem sermonum calcare vestigia, dummodo a sententiis non recedant.